

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 4: Versus 5
Tunc assumpsit.Prima et ultima tentatio in deserto, media quoque historialiter, ultima fuit postquam regressus est Jerusalem. Quia Matthaeus non secundum ordinem historiae, sed secundum tentationem Adae prosequitur: Lucas vero ut res gesta est.Quia ex responsione Christi victus et incertus remansit: post primam ad secundam accessit tentationem.Quod permisit se assumi, non infirmitas fuit, sed patientia: in diabolo vero non virtus, sed superbia.Nota haec omnia corporeis sensibus esse completa. Nec mirum si se permisit circumferri: si sic accipitur assumptio, qui permisit se crucifigi.Supra pinnaculum.[RAB.]In Palaestina desuper plana erant tecta, et ibi erat sedes doctorum, unde, etc., usque ad ostendit ut cuicunque bona et alta imperanti obediamus, sed praecipitare volenti contraeamus.Si filius.[BEDA.]In omnibus tentationibus hoc agit, ut intelligat, etc., usque ad in specie hominis diabolum apparuisse verisimile est.Mitte.Haec vox convenit illi, qui omnes praecipitare satagit: in quo infirmus ostenditur, quod nulli nocere possit, nisi prius ille se deorsum miserit. Suggerebat enim, ut aliquo signo exploraret quantum apud Deum posset. Sed nemo debet tentare Deum, quando habet ex humana ratione quid faciat. Unde quamvis omnia posset, ait tamen suis:Si persecuti vos fuerint in civitate ista, fugite in aliam.Et ipse idem fugit et abiit et latuit. Nunc autem poterat aliter de templo descendere, quam per jactantiam se praecipitare. Postquam deficit humana ratio, commendet se homo Deo, non tentando, sed devote confitendo.Quia angelis suis mandavit de te.[BEDA.]Quod bene dicitur de corpore, diabolus male interpretatur de capite, etc., usque ad sed de auxilio angelorum quasi ad infirmum loquitur, de sua conculcatione tacet.